Prova

Anno dominice incarnationis millesimo CLXXII°, indictione Va, quinto decimo die intrante augusti, in festivitate sancte Marie de medio augusto, in loco Gavii, in ecclesia sancti Iacobi. Pugnus de Gamundio, Pelegrinus [de Plovera], Belengerius de Turri, Manfredus de Platea, Symon de Corrigio et Ruffinus de Baxiano, syndici et procuratores comunis Alexandrie, nomine et vice comunis Alexandrie, promiserunt et cum stipulatione convenerunt domino Alberto, marchioni de Gavio, [filio quondam Guido] nis, et Iohanni, Willelmo Manfredi, filiis suis, quod facient fieri consulibus Alexandrie vel potestati quod essent [in Alexandria et ad consilium] Alexandrie omni anno fidelitatem dictis marchionibus a et suis heredibus vel cui Gavium esset in aliquo tempore vel Ga[vium succederet et isti dicti sin]dici ibi presente<s> iuraverunt fidelitatem, nomine comunis Alexandrie, dictis marchionibus ut mos est v[assallorum suo domino iurare], salva fidelitate imperatoris. Item promiserunt omnes suprascripti custodire et salvare dictos marchiones et Gavium et totam suam curiam. Item promiserunt, nomine dicti comunis Alexandrie, dictis marchionibus quod darent eis mercatum grani et omnibus hominibus Gavii in omni tempore et non vetare mercatum grani nullo modo habitatoribus Gavii. Item promiserunt, nomine comunis Alexandrie, suprascriptis marchionibus quod si advenerit in aliquo tempore quod aliqua civitas vel marchiones vel aliquas personas iret in poderio Gavii supradictos marchiones b, quod debent dare eis centum milites et mille pedites et si fuerit necessarium totum comune Alexandrie ad expensas Alex(andrinorum). Et dicti marchiones promiserunt dictis syndicis et procuratoribus Alexandrie dare mercatum Alex(andrinis) et non adminuere numatas pro eis bona fide et sine fraude.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *